Jan Skála z Doubravky. Historiae Regni Boiemiae, de rebvs memoria dignis, in illa gestis, ab initio Boiemorum, qui ex Illyria venientes, eandem Boiemiam, in medio propemodum superioris Germaniae sitam, occupauerunt. Libri XXXIII, ex fide tandem narrationeque historica scripti, absolutique, & in lucem iamprimum aediti, sat videlicet citô, si sat bene.. Prostějov: Jan Günther, 1552. /3/, CCVIII l. s.
I.r... Nam Quadis, nunc SleI.vsitis, Hiaromirium, Glacium, Curia, & quaedam alia oppida proximant. Introrsus porro celebrantur, Cuthna, Colonia, Pelsina, Verona, Zatecium, Launa, Slana, Lytomericium, Taborium. Caeterum omnibus antestat Praga, tanta magnitudine urbs, ut una tres amplissimas urbes coplectatur, Veterem, Novam, & tertiam, quam parvam vocant, a duabus prioribus, flumine Vultavia disiunctam.
...
Contra croco in Boiemia fato, insunt cuncta, quae in peregrino praeciosa habentur, succus, color, & odor, iam illa rara, ac prorsus beata telluris dos, quod ex venis eius tanta ubertate argentum affluit, ut nisi parum aliquid silicis ad eas venas se admisceret, nihil extra argentum haurires, cum alibi argentariae, valde dites esse perhibeantur, in quibus metalla, quarta sui aut quinta, vel cum foelicissime media parte argentea, inueniuntur. ...
CXXII.v... Nuptiæ ibidem Spiræ, simulque solemnia principatus, quæ fieri per vexillorum traditionem solent, à Cæsare celebrata, inde Germanite Præsulibus, hinc principib9 ac proceribus thronū illius circumstantibus. Ex quibus comites itineris in Boiemiam filio additi, Petrus Moguntinus. Philippus Eychstensis Antistes, tum Rheni Palatinus, & Rudolphus Bauariæ princeps, dein Ludouíc9 ab Oetingo,& Bertoldus à HenneberCXXII.rgo Comites. Abbas præterea Fuldensis, & Præfectus Noremberge. At Henricus regni incubator, preter Fridericum Misnie Marchionem, & quos ex Carinthia contraxit milites, nullum aliud externum præsidium habuit, sed adhibita diligentia ad perquirendum, Pragæ & Cuthnis, qui essent suarum partium, itemque aduersariorum, istis expulsis, illos denuo iurare in sua verba iussit, fidem erga se seruaturos, atque vtramque ciuitatem, quo melius potuit modo communiuit.
Ioannis copiæ omnes Egram conuenere, in eoque oppido ab vtrisque deliberatum, vtrum conducibilius videretur, Pragamne gentis caput, an Cuthnas Henrici Gazam, primum oppugnare, cum visum esset præstare, ut ante omnia Henricus argenteo thesauro spoliaretur, pergunt infesto agmine Cuthnas uersus ire.
Cuthnenses viribus fidentes propter operarum frequentiam, ante munitiones progressi, aciem ostentant, sed male pugnant, ad primum namque concursum, multitudo ad operandum, quam ad præliandum aptior, ab exercito milite fracta est, & in fugam versa. Inde appellati, ut salute & fortunis integris deditionem facerent, facturos se responderunt, cum primum a loanne Praga recepta fuerit.
CXX.v... Regem autem Henricum vocamus, non quia redimitus regia corona fuerit, quo ne quidem aspirauit, sed quia regnum Boiemae administrauit, ex vsu suo, ciuili ordine, in hoc ei supparasitante, & in primis ciuibus Pragesibus & Cuthnensibus. Illas namque ambas ciuitates praeter alias amicas habuit, Pragam, quod ad spolia argenti mussitaret, quoties proceres inter se de hoc commurmurarent. Cuthnam propter spoliorū societatem, quam Ruthardus Cuthnensis, Henrico cum sua factione addictus, exercuit, breui tempore ad maiores, quam ad priuatas opes euectus. Ex qua fortuna & sacietate ferox factus, ausus est in coenobiū Sedlicense, Cuthnis proximum, quo nobiliores complures aduersae partis cōuenerant, impetum cum suis facere, aliquotque eorum captiuos secum Cuthnas abstrahere. Accessit nobilitati dolor ingens, cum Ruthardum violentiae reum, ab Henrico videret absolutum.