Codex juris Bohemici. Tomus primus, aetatem Přemyslidarum continens, ed. Hermenegild Jireček, Praha 1867, str. 265 - 435
Dostupné na: https://sources.cms.flu.cas.cz/src/index.php?s=v&bookid=264
102
Jus regale montanorum.
(Constitutiones juris metallici.)
1300.
Wenceslaus II. Boemiae rex praeclarus, cum non posset pervincere, ut codex legum civilium quibus omnes regni incolae tenerentur, jussu ejus conscriptus comitiis probaretur, leges saltem quibus metallici uterentur, conscribendas curavit. Inde ortum est „Jus regale montanorum“ seu „Consti¬tutiones juris metallici,“ argentifodinarum Chutnensium cultoribus praeprimis institutae atque editae. Quod quidem juris corpus exemplo a Institutionibus Justiniani petito in quatuor libros distributum est, singulis libris in capitula vel titulos digestis.
Qui codicem hunc Juris metallici conscripsit, absque dubio nullus alius est, quam ille „vir sapiens et providus, magister Gozzius de Urbe Vetere, utriusque juris tam canonici quam civilis professor idoneus,“ quem Wenceslaus rex ad conficiendas et conscribendas leges civiles cardinali Matheo Rubeo mediante in Boemiam vocaverat.
Codex manuscriptus antiquissimus saec. XIV., membranaceus promiscue et chartaceus, in archivo celeberrimae regiae montanae civitatis Mon¬tis Kutnae asservatur, cujus contextum diligenter exscriptum hic exhibemus.
In eodem codice manuscripto reperitur versio germanica, a magistro Johanne de Gelhawsen temporibus Caroli IV. confecta.
Právo královské horničie.
(Knihy práv horníkóm vydaných.)
Jus regale montanorum vergente saeculo XV. in sermonem boemicum accuratissim est translatum. Exemplum quod exstat antiquissimum, reperitur in bibliotheca Musei regni Boemiae; datum autem est anno 1478; alterum ab anno 1490, servabatur apud Josephum Jungmannium; tertium ab anno 1528, reconditum est in bibliotheca c. r. universitatis Pragensis.
In exscribenda interpretatione secuti sumus exemplar bibliothecae universitatis Pragensis, paucis novationibus exceptis cum exemplare Museali congruum.
Pater ingenite, fons totius bonitatis, qui ut humanum genus perfecte uniretur, leges sacratissimas per ora principum divinitus protulisti, auge in nobis supplicibus Tuis ejusdem gratiae virtutem, ut sic fidelibus montanis nostris (quorum non solum regnum nostrum, immo universus orbis ter¬rarum jam laboribus consolatur) leges edere valeamus, quod nobis ad salutem ipsisque proficiat ad quietem et ineffabili nomini Tuo ad gloriam et honorem; sic enim oportet prius animas, deinde linguas fieri eruditas. Ergo more solito ejus auxilio invocato, qui Pater est luminum et omnium luminationum principium et a quo omnia data optima fluunt, donaque perfecta descendunt: statuimus, cunctos montanos, quos Magnificenciae Nostrae regit judicium, sub hiis juris praeceptis, scilicet honeste vivere, alterum non laedere, jus suum unicuique tribuere, honeste conversari. Sed tamen cum cottidie contra leges agitur et mali male facere non verentur, ideo ne maleficia maneant impunita neque facti perversitas praesumtoribus transeat in exemplum, necessitate constringimur, noxios appetitus sub juris regulis limitare, ut mali metu poenae boni efficiantur, ac boni juris praemio meliores; nihil enim obedientia prodesset humilibus, si contemptus contumacibus non obesset; sic ergo nostrum propositum inchoemus. Quam intentionem hanc semper ponimus: Omne quidquid prius imperfectum aut confusum videbatur, hoc expurgare et perfectum ex inperfecto lucidius declarare. Cumque ex pluribus nobis quaestionibus per nostros montanos conquerendo propositis, instanter justitiam postulantes, multa collegerimus, tam propter juris ignorantiam quam propter defectum jurisque confu ionem correctione digna, sed legislatione clariore utique non indigna. Volentes ergo in hoc libro, cui nomen speciale adscribimus „Jus Regale Montanorum,“ omnem juris supplere defectum, et quidquid in jure veteri dubietatis fuerit, apertius enodare ac illuminatam omnibus desiderantibus doctrinam juris tradere montanorum; subtiliter intuendo, quod omnis res per divisionem melius aperitur, eo quod divisio cujuscunque operis animum legentis incitat, mentemque intelligentis prae¬parat, memoriamque artificiose reformat: idcirco hoc opus nostrum ad intelligentiam ampliorem in hos quatuor libros duximus distingendum, ut omnes, quorum interest scire haec jura, veteribus obmissis ambagibus, veram in eis juris prudentiam montanorum speculentur, et quod deinceps nostri juris illuminati beneficio per legitimos ipsius juris tramites ad justitiam faciendam sine devio salubriter gradientur.
Omne autem jus montanum, quo utimur, aut pertinet ad personas, aut ad argentifodinas, vel ad concessiones, petitiones et eorum coherentias.
A poněvadž všeliké právo horničie, jehož požíváme, nebt příslušie k osobám, neb k dolóm a propojičkám neb podánie, a ku požádánie neb žalobám a jich příslušnostem:
Sed primo de personis videamus; parum est enim jus nosse, si personae, quorum statutum est intuitu, ignorentur.
Protož najprvé o osobách vizme; neb maláť by věc byla poznati právo, kdyžby osoby, jichžto se právo dotýče, nebyly poznány.