ZDROJ: Regesta diplomatica nec non epistolaria Bohemiae et Moraviae II (1253-1310). Ed.: J. Emler, 1882., Praha 1882,
dostupné na: https://sources.cms.flu.cas.cz/src/index.php?s=v&action=jdi&bookid=132&page=1193&action_button=📖︁
Addenda et corrigenda., str. 1193
2729.1289, 15 Nov. (s. l.)
Syboto, magister montium in Kuttis, Marquardus frater eius et Albertus Zlapaner litem inter cives Colonienses et Chazlauienses de metis montium inter civitates dictas inventorum decidunt. — Not. oc, „quod super discordia et contencione inter eines Chazlauienses ex una parte et inter ciues Colonienses ex altera parte dudum ventilate (sic) sumptuoso labore de possessionibus et metis montium inter dictas ciuitates inventorum prefati ciues ex utraque parte - - nos tres prenotatos ad terminandum inter cos causam prehabitam amicabiliter atque fine laudabili pleno utrorumque accedente consensu mediatores atque arbitros elegerunt - Nos itaque statuimus, ut quicunque montes argenti fodinarum aut aurifodine inter maioris vallis riwlum claustrum Cedlicense transeuntis et a uilla Clutz in ascensu usque ad superiorem villam, que Zpritoc dicta est, prout ipsis ciuibus presentibus pertransiendo terminos statuimus, quidquid intra terminos metarum istarum inventum fuerit, in hiis ambarum duitatum consules et iurati in mensuracionibus moncium et in laneis buriensium equam recipient porcionem, excluso tamen eo, ut qualescunque cause iudiciarie maiorum articulorum siue causarum intra dictos terminos emerserint, ad ciues Chazlauienses discutiende et judicande integraliter deducantur. Si qui uero montes extra hos terminos elaborati fuerint, ciuitati sibi uiciniori atinebunt atque deseruient pleno iure. Si quis autem prefatorum ciuium contra decreta huius arbitrii nostri aliene quitquam atemptare presumpserit, certa pro¬batione conuictus pene tres centarum marcarum argenti subiacebit. Harum autem centum incliti domini nostro (sic) regis camere ascribentur, parti aduerse centum, nobis autem me¬diatoribus debebit pars tercia deriuari.“ — Testibus: Heinrico, judice Zchazlauiensi; juratis ibidem: Poppone, Walthero dicto Schover, Heinrico, filio Rapotonis, Cunrado Longo; Gyselberto, judice coloniense; juratis ibidem: Gothardo, Martino, Nycolao, Thilmano atque Bertoldo; Montanis autem: Cristano, Poplino, Berone. Acta a. d. incarnationis MoCCoLXXXIX, XVIIo kal. Decembris.
Ex orig. arch. civ. Coloniensis.