ZDROJ: Čelakovský, J.: Privilegia královských měst venkovských v království českém z let 1225 až 1419, V Praze. Tiskem Khihtiskárny Dra Edv. Grégra, 1895.
1359. 26. března. Cáchy.
Císař Karel osvobozuje měšťany a obyvatele měst Prahy, Vratislavi, Hory Kutné a Sulzbachu od placení každého cla ve Frankfurtě nad Mohanem a poněvadž clo toto bylo od starodávna příslušenstvím jistých hradských manství od říše závislých, zavazuje se vykázati držitelům těchto manství jiné příjmy v náhradu z důchodů království Českého.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis feliciter amen. Karolus quartus diuina fauente clemencia Romanorum imperator semper au¬gustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei memoriam. Tunc solium prin-cipis sublimius eleuatur, tunc in alienis nacionibus eius gloria dignis laudibus diffusius dilatatur, quando subiectis sibi fidelibus studio sue virtutis pax et tranquillitas procuratur et eorum indempnitati ac a seruitutibus et angariis exempcioni copiosius prouidetur. Hinc est, quod ad ciuitates nostras Pragensem et Wratislauiensem, nec non Montem Chuttnensem et opidum Sulczbach, que et eorum singula de regum ac regni nostri Boemie et insignis eiusdem regni corone legittimo et vero dominio et immediata proprietate consistere, insignia quoque regum, regni et corone eorundem loca existere dinoscuntur, consideratis multiplicibus gratis et acceptis obsequiis, quibus ciues, incole et homines eorundem locorum, fideles nostri dilecti, toto semper studio totaque fide et diligencia nostro culmini seruierunt ac tene-buntur et poterunt seruire tanto propensius in futurum, quanto graciosius libertates eorum et exempcionem dignati fuerimus propagare, nostre consideracionis aciem conuertentes ac predictarum ciuitatum et locorum seu earum et eorum cuiuslibet ciuibus, incolis, hominibus et inhabitatoribus volentes graciam de innata nobis clemencia facere specialem, ad finem precipue, ut eedem ciuitates et loca tam numerosa populorum multitudine amplientur, quam rerum vbertate et diuiciarum copia preditentur; ad honorem siquidem maiestatis nostre regni quoque nostri Boemie ac insignis eius corone felicia incrementa animo deli¬berato sanoque principum electorum, tam ecclesiasticorum quam secularium, accendente consilio et expresso consensu predictos ciues, incolas, homines et habitatores ciuitatum Pragensis et Wratislauiensis, nec non Montis Chuttnensis et opidi Sulczbach, qui nunc sunt et qui perpetuo fuerint in futurum, cuiuscunque operis, status, negociacionis, officii uel condicionis existant, a prestacione et solucione thelonei, quod in Frankenford super Moganum sub quocunque pretextu, nomine uel colore a quibuscunque personis seu quarumlibet personarum rebus, bonis et mercibus quibuscunque exigitur et leuatur, imperiali auctoritate ex certa sciencia nostra eximimus, absoluimus et tenore presencium libertamus ac exemptos, solutos et liberos perpetuis tempo¬ribus esse debere statuimus de plenitudine cesaree potestatis, auctoritate et potestate iam dictis, nichilominus decernentes, quod exempcio, absolucio et libertacio huiusmodi nostra nullis debeat infringi temporibus uel quibuscunque dolis aut machinacionibus aboleri seu in dubium reuocari, sed plenam ac irrefragabilem obtinere perpetuo firmitatem. Vt enim huiusmodi nostra exempcio et libertacio in obliuionem non transeat, sed iugiter stabilitate solida perseueret, cum constet, quod prefatum theloneum, quibusdam feodis castrensibus, que a sacro Romano dependent imperio, incorporatum antiquis temporibus exstitit et annexum, ne per exempcionem huiusmodi talia feuda, ymo feudales ipsi suis utilitatibus et prouentibus defraudentur, loco prefati thelonei alios redditus non solum equipollentes, sed iusta racione habita vtiliores et plures ac eciam magis certos parata et personali pecunia nostra de regno nostro Boemie percepta emendos ac dictis feodis et feudalibus in supplementum defectus, huiusmodi et restaurum eiusdem thelonei duximus vniendos, ita quod euidenti juratorum ciuium nostrorum Frankenfuerdensium testimonio ac feudalium ipsorum con¬fessione spontanea clare consistit, sicut constat, feudis et feudalibus antedictis super ammocione et deposicione prefati thelonei esse cum predictis redditibus non solum ad iuste racionis equiualenciam, sed eciam vltra debitum satisfactum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre maiestatis infringere vel ei quouis ausu temerarie contraire. Si quis autem contrarium attemptare presumpserit, indignacionem nostram et penam centum marcarum auri puri tociens, quo ciens contrafactum fuerit, se nouerit eo ipso irremissibiliter incursurum, quarum medietatem imperialis fisci nostri, reliquam vero lesorum vsibus statuimus applicari. Signum serenissimi principis et domini, domini Karoli quarti Romanorum imperatoris inuictissimi et gloriosissimi Boemie regis[1]. Testes huius rei sunt: venerabilis Wilheimus archiepiscopus Coloniensis, illustris Rudolphus dux Saxione, principes electores; venerabiles Arnestus archiepiscopus Pragensis, Johannes Luthomuslensis, sacre imperialis aule cancellarius, et Maurus Corobamensis ecclesiarum episcopi; illustres Wilhelmus Juliacensis, Bolko Falkenbergensis, Petras Borboniensis duces et Wilhelmus marchio Misnensis; spectabiles Theodricus Lossensis, Johannes de Nassow, Burchardus burggrauius Magdeburgensis et Hinricus de Swarczenburg; comites ac nobiles Symon de Luchtenberg, Johannes de Rupe et Waltheras de Miseinburg et alii quam plures nostri et imperii sacri principes, nobiles et fideles. Presencium sub imperialis nostre maiestatis sigillo testimonio litteraram. Datum Aquisgrani anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, indiccione duodecima, VIIo kalend, mensis Aprilis, regnorum nostrorum anno tercio decimo, imperii vero quarto.
Liber vetustissimus privilegiorum č. 993 str. 27 v archivu m. Prahy.
1359. 27. března. Cáchy.
Vilém arcibiskup Kolínský a arcikancléř říše Římské v Itálii potvrzuje osvobození měšťanův a obyvatelův Pražských, Vratislavských, Kutnohorských a Sulzbašských od placení cla ve Frankfurtě nad Mohanem.
Nos Wilhelmus dei gracia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri Romani imperii per Italiam archicancellarius, notum facimus tenore presencium vniuersis, quod quia serenissimus et inuictissimus princeps et dominus, dominus Karolus quartus diuina fauente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex, dominus noster graciosus, ad ciuitates suas regias Boemie, videlicet Pragensem et Wratislauiensem, nec non Montem Chuttensem et opidum Sulczbach, que et eorum singula de regum ac regni sui Boemie et insignis eiusdem regni corone legittimo ac vero dominio et immediata proprietate consistere, insignia quoque regum, regni et corone eorundem loca existere dinoscuntur, consideratis multiplicibus gratis et acceptis obsequiis, quibus ciues, incole et homines eorundem locorum magno studio, magnaque fide et diligencia suoque culmini seruierunt ac tenebuntur et poterunt seruire tanto propensius in futurum, quanto graciosius libertates eorum et exemptionem ab angariis dignatus fuerit propagare, imperialis considerationis conuertens intuitum ac predictarum ciuitatum et locorum seu earum et eorum cuiuslibet ciuibus, incolis, hominibus et inhabitatoribus graciam uolens de innata sibi clementia facere specialem, ad finem precipue, vt eedem duitates et loca tam numerosa populorum multitudine amplientur, quam rerum vbertate et diuiciarum copia preditentur, ad honorem siquidem proprie maiestatis regnique sui Boemie ac insignis eius corone felicia incre¬menta animo deliberato, nostris et aliorum principum, ecclesiasticorum et secularium, coelectorum nostrorum accedentibus consilio et consensu predictos ciues, incolas, homines et habitatores ciuitatum Pragensis et Wratislauiensis, nec non Montis Chuttensis et opidi Sulczbach, qui nunc sunt et qui perpetuo fuerint in futurum, cuiuscunque status, operis, negociacionis, officii vel condicionis existant, a prestacione et solucione thelonei, quod in Frankenfurd super Moganum sub quocunque pretextu, nomine uel colore a quibuscunque personis seu quarumlibet personarum rebus, bonis et mercibus quibuscunque exi-gitur et leuatur, imperiali auctoritate ex certa scientia sua exemit, absoluit et eciam libertauit, ac exemptos, solutos et liberos perpetuis temporibus esse debere constituit de imperialis plenitudine potestatis eisdem auctoritate et potestate decernens, quod exemptio, absolutio et libertacio sua huiusmodi nullis debeat infringi temporibus uel quibuscunque dolis aut machinationibus aboleri seu in dubium reuocari, sed plenam ac irrefragabilem optinere perpetuo firmitatem. Vt enim huiusmodi sua exempcio et libertacio in obliuionem non transeat, sed iugiter stabilitate solida perseueret, cum constet, quod prefatum theoloneum quibusdam feudis castrensibus, que a sacro Romano dependent imperio, incorporatum antiquis temporibus extitit et annexum, ne per exempcionem huiusmodi talia feuda, ymo feudales ipsi suis vtilitatibus et prouentibus defraudentur, loco prefati theolonei alios redditus non solum equipollentes, sed iusta racione habita utiliores et plures ac eciam magis certos parata et personali pecunia sua de regno suo Boemie percepta emendos ac dictis feudis et feudalibus in supplementum defectus huiusmodi et restaurum eiusdem theolonei duxit taliter vniendos, quod euidenti juratorum ciuium Frankenfuerdensium testimonio et feudalium ipsorum confessione spontanea clare constitit, sicut constat, feudis et feudalibus antedictis super amocione et deposicione prefati theolonei esse cum predictis redditibus non solum ad iuste racionis equiualenciam, sed eciam vltra debitum satisfactum; nos tanquam Coloniensem archiepiscopum sacri imperii per Italiam archicancellarium ac principem electorem attencius requirendo, vt premissis omnibus et singulis nostrum pro stabilitate rei perpetua vellemus adhybere consensum, ideoque liquido cognoscentes, quod regnum et corona Boemie tanto merentur prerogatiuis pocioribus preueniri, quanto insignior esse noscuntur et egregius sacri imperii principatus, premissis omnibus et singulis, nec non et penis trans¬gressoribus inflictis, sicut in imperialibus priuilegiis super hiis confectis plenius continetur, consensum nostrum beniuolum adhybuimus ac adhybemus tenore presencium et assensum, eademque vniuersa et singula in cunctis sentenciis, punctis, articulis suis et clausulis tamquam Coloniensis archiepiscopus, sacri imperii per Ytaliam archicancellarius ac princeps elector, ratificamus, gratificamus, auctorizamus et ex certa nostra sciencia approbamus. In cuius rei testimonium et rei memoriam sempiternam presentes litteras fieri et sigilli nostri maioris fecimus ap(p)ensione muniri. Datum Aquisgrani anno domini millesimo trecen-tesimo quinquagesimo nono, die XXVII mensis Marci(i).
Liber vetustissimus privilegiorum č. 993 str. 26 v archivu m. Prahy.
1359. 27. března. Cáchy.
Rudolf vévoda Saský, říše Římské arcimaršálek a volenec (Rudolfus dux Saxonie sacri Romani imperii archimarescalcus) potvrzuje listem, stejného znění osvobození Pražanův, Vratislavských, Horníkův a Sulzbašských od placení cla ve Frankfurtě nad Mohanem. Datum Aquisgrani anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, die XXVII mensis Marcii.
Liber vetustissimus privilegiorum č. 993 str. 31. v archivu m. Prahy. Srv. Pelzel K. Karl der Vierte. Urkundenb. N^o CCXCVI.
1359. 8. dubna. Koblenc.
Boemund arcibiskup Trevirský a Římské říše arcikancléř v Galii a království Arelatském (Boemundus sacre Treuerensis ecclesie archiepiscopus, sacri Romani imperii per Galliam et regnum Arelatense archicancellarius) potvrzuje listem stejného znění osvobození měšťanův Praž¬ských, Vratislavských, Kutnohorských a Sulzbašských od placení cla ve Frankfurtě nad Mohanem. Datum Confluencie die VIII mensis Aprilis anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono.
Liber vetustissimus privilegiorum č. 993 str. 29 v archivu m. Prahy.
Místo pro monogram císaře Karla jest v rukopise prázdno necháno. — Pelzel Kaiser Karl der Vierte, Urkundenb. No. CCXXVII. — List ten potvrdil císař Sigmund v Praze 26. srpna 1436. ↩︎